- PLAGA
- PLAGAapud Statium, Thebaid. l. 11. v. 5.Componit dextrâ victor concussa plagarumIuppiter, et vultu caelumque diemque reducit:spatium est aetheris, Zona caelestis, Sic Varro lege Maeniâ,Nos mirantes, quod serenô lumineTonuisset, oculis caeli rimari plagas.Et Virg. l. 7. Aen. v. 227.———— in medio dirimit plaga Solis iniqui.Vide, si placet, Nonium, ut et suô locô, ubi de Zonis caelestibus. Vox in caelum e terra translata, in qua Plaga, item Plagia, oram, aestuarium, vel etiam campum planum denotat, Italis hodieque Piaggia vel Spiagia. Servius in Virgil. Statio est, quam Plagiam dicunt. Alias plaga, vulnus est, idemque cum verbere. Virgilius, ubi de tauro pugna superato, Georgic. l. 3. v. 225.Malca gemeus ignominiam, plagasque superbiVictoris.Sed ita priorem productam habet. Apud Iudaeos celebris olim plagarum poena fuit, qua se ab iis, Euangelii causâ, quinquies affectum esse, refert Paulus 2. Corinth. C. 11. v. 24. Vide infra, ubi de Verberum poena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.